monumenta.ch > Plinius > sectio 38 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 20
{IV} iam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur. neque est facile dictu, externa verba atque ineffabilia abrogent fidem validius an Latina et inopinata, quae inridicula videri cogit animus semper aliquid inmensum exspectans ac dignum deo movendo, immo vero quod numini imperet.